- CISTOPHORI seu CISTIFERI
- CISTOPHORI, seu CISTIFERIapud Martialem, l. 5. Epigr. 17. v. 3.Dum te posse negas, nisi lato, Gellia, clavo,Nubere, nupsisti, Gellia, cistifero:Dicti sunt abiectissimi Cybeles sacrisiculi, qui Cistulam, in qua religionis Isiacae arcana recondita iacebaut, Ferre selebant, vide supra in voce Cista et plura hanc in rem, apud Hadr. Turnebum, Adversarior. l. 3. c. 21. et Baptistam Pium Annotat. prior. Calderinus tamen de Iudaeo intelligit,----- ----- cui cophinus foenumque supellex.Hinc Cistophori, in l. Publ. §. Titius ff. depositi, monetae genus Asiaticae, quod in illis Cistiferi, qui sacrorum mysteriorum cistis inclusorum arcava gestabant, sculpti essent, dicti. Horum septem cum semisse, quatuor denarios Romanos valuisse, Festus ait. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lection. l. 10. c. 2. et Hadr. Turnebum, Adversarior. l. 3. c. 5. Mentio et corum, apud Livium frequens, vide l. 37 c. 46. et 58. l. 39. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.